

Liber Genesis*
Caput 4: Versus 15
Nequaquam ita fiet.Id est, non morieris cito sicut tu vis, pro remedio tui cruciatus, sed punietur impersonaliter: id est, punitio fiet de te septuplum, quia vives in cruciatu usque ad septimam generationem, in qua a Lamech occideris; ergo omnis qui occiderit, subaudi, liberabit te ab illo cruciatu malae conscientiae. Hic sensus evidentius patet. Secundum 70.Omnis qui occiderit Cain septem vindictas exsolvet,id est, quicunque te in septima generatione occiderit, exsolvet te a cruciatu per mortem, qui usque ad tempus illud reservandus es in vita, tantum ad poenam, quae poena cito finiretur, si cito interfectus esses. Ita qui Judaeos visibili morte puniret, septem vindictas ab eis auferret, quibus obligati sunt propter reatum occisi Christi, quia miserias et dispersiones eorum leviaret quas patiuntur.Omnis qui occiderit Cain,etc. LXX:Septem vindictas exsolvet.Aquila,septempliciter;Symmachus,septuplum;Theodotion,per hebdomademinterpretantur, in quo significatur quia diu et perfecte punietur, ne quis homicidium audeat iterare.Qui occiderit Cain,etc.[HIERON., epist. ad Damas.]Si quis te interfeceritseptuplum punietur,id est, gravissima ultione punietur: non debuit homo occidere eum cui Deus reservavit vitam, vel ad poenam ipsius, vel ad correctionem aliorum.Sed omnis qui occiderit Cain.[ISID., ubi supra.]Per eclipsim legendum, etc., usque ad et impletur illud:Disperge illos in virtute tua[Psal. 53].[HIER., ubi supra.]Quod Aquila posuitseptempliciter,etc., usque ad et absolvi mereretur.Posuitque Dominus Cain signum,etc.[ISID., Quaest. in Gen., tom. 5]Cum omnes gentes a Romanis subjugatae transierunt in ritus eorum, gens Judaea, sive sub gentibus sive sub Christianis regibus, non reliquit signum circumcisionis, et carnalis observantiae, etc., usque ad ubi plantatus est paradisus.Habitavit in terra ad orientalem plagam Eden.[HIER., ubi supra.]LXX:Habitavit in terra Naid, in Hebraeo[nod]dicitur, id est, instabilis et fluctuans, et incertae sedis. Non est terra Naid, ut vulgus nostrum putat, sed expletur sententia Domini, dum huc atque illuc profugus aberrat.